- NERO Domitius
- NERO DomitiusRoman. Imperator, omnium quos terra sustulit, crudelissimus; Hinc proprium nomen in appellativum commutatum est, ut Nerones crudeles, et Neroniores crudeliores dicamus. Est autem Nero (teste Gelliô l. 13. c. 22.) verbum Sabinum, quô significatur virtus et fortitudo, Sueton. in Tiberio c. 1. Inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quô significatur linguâ Sabinâ fortis ac strenuus. Unde Glossae, Nero, Α᾿νδρεῖος. Notat Casaubon. Sabinorum veterem linguam non aliam fuissea Graeca. Graeci vero hominem bonis lacertis vocant νευρώδη. Dicaearchus, in Clementis Protrep. Herculem describit χιζίαν, νευρώδη, μέλανα. Et νευροῦν accipiebatur, pro robustum reddere et validum. Verbum est artis Gymnasticae, quô usus eleganter Chrysostomus in poster. ad Corinthios, ἐις τὸ ἑτέρους ἀλείφειν προεῖσι καὶ νευροῦν, ubi vox utraque proprie de Gymnastis usurpatur. Inde Νεύρων, ut Γάςρων, Κεφάλων Χείλων. Nero autem a Νεύρων dissolutâ diphthongô et imminutâ ε ut periri, unde experiri, a πειρᾷν. Nerio autem et Nero Hebraice terribilis est: nam nora; a Jare timuit. Unde Deus saepe in sacra pagina terribilis vocatur. Vide Illyrici Clavem, in Terribilis. Fuit filius Caii Domitii Aenobarbi, ex Agrippina, Germanici filiâ, quae Claudio Imperatori nupta tantum effecit, ut Neronem hic in suam familiam adoptaret: quod ipsi ad Imperium viam, in praeiudicium Britannici, primogeniti Imperatoris, stravit. Successit Claudio A. C. 54. pollicitus, se Augusti imitatorem fore. Unde liberalis initiô, clemens, blandus: populum a tributorum onere liberavit; sententiae mortis subscribere rogatus, exclamavit, Utinam literas nescirem! totôque quinquenniô, talem se praebuit, ut videretur meruisse elogia, quae Seneca, de Clemeniia, ipsi tribuit. Postea in contrarium versus, ea commisit, quae aeternô silentiô potius premenda, quam in castas lectorum aures cum horrore egerenda sunt: Quare et huius temporibus amnes retro fluere visos refert; Plin. l. 2. c. 103. Intantum sceleris tandem progressus est, ut matrem et amitam, imo et uxorem, affines, et necessarios, virosque illustres alios quamplurimos interficeret. Senecam praeceptorem ad necem compulit, Romam incendit. De quo Boetius l. 2. de Cons. Phil.Novimus, quantas dederat ruinas,Urbe flammatâ, patribusque caesis,Fratre qui quondam ferus interemptôMatris effusô maduit cruore,Corpus et visu gelidum pererrans,Ora non tinxit lacrimis, sed esseCensor exstincti potuit decoris.Hinc tamen sceptrô populos regebat, etc.Idne autem fecerit, dubium relinquere Tacitus maluit, cum tam propudiosum sacinus hominem, nedum Romanum Principem, admisisse sibi quidem persuadere non posset, ut crederet. Sed cur Sueton. in Neron. c. 34. vulgavit? Adduntur, inquit, his atrociora, nec incertis auctoribus, ad visendum interfectae matris cadaver accurrisse, contrectâsse membra, alia vituperâsse, alia laudâsse, sitique interim obortâ bibisse. Sed ô pudet verborum Dionis: Μαςθὼν δὲ ὁ Νέρων ὅτι τέςθνηκεν, οὐκ ἐπίςευσεν. Ὑπὸ γὰρ τοῦ μεγέςθους τοῦ τολμήματος ἀπιςία αὐτᾷ ὑπεχύςθη, καὶ τοῦτο αὐτόπτης ἐπεςθύμησε τοῦ πάςθους γενέςθαι, καὶ αὐτήν τε πᾶσαν εἶδε γυμνώσας, καὶ τὰ τραύματα αὐτῆς ἐπεσκέψατο, καὶ τέλος, πολὺ καὶ τοῦ φόνου ἀνοσιώτερον ἔπος ἐφςθέγξατο. Εἶπε γὰρ, Οὐκ ᾔδειν ὅτι οὕτω καλὴν μητέρα εἶχον. Ita certe est; occidisse minus fuit. Quam improbitatem eius Domitius pater tum ex suis, tum uxoris Agrippinae moribus olim praedixerat, teste Xiphilinô, Ἀδύνατόν ἐςιν ἄνδρα τινὰ ἀγαςθὸν ἔκ τε ἐμοῦ καὶ ταύτης γεννηςθῆναι. Tandem Romam, vide supra, incendit, ut citharâ canens in excelsa turri, ipse Comicô indutus habitu, vivam ardentis Troiae imaginem videret, et e cineribus eius Neronianam excitaret: Invidiâincendii, quod per dies 6. maximam urbis partem delevit, in Christianos devolutâ, qui proin crudelissime exagitati, Primae sic persecutionis auctor. In Achaiam profectus, Isthmum perfodere cogitavit; luxu insanô exhaustis tandem thesauris, omnibus exosus esse coepit. Ab exercitu proin, qui in Galliis erat; dein a Galba, qui Hispaniae praeerat, imo ab omnibus derelictus, ex urbe fugit. Sed quaesitus, ut ad supplicium vivus attraheretur, ferrum iugulo adegit, ac sic defecit, exstantibus, rigentibusque oculis ad horrorem usque formidinemque visentium, eôdem die, quô Octaviam quondam e medio sustulerat, A. C. 54. postquam exclamâsset: Quantus artifex pereo? Hunc Antichristum quidam a Paulo 2. Thess. c. 2. praedictum crediderunt olim, sed a Pontificiae quoque Commun. Doctoribus erudite refutantur. Sueton. Tacit. Regnavit, ann. 13. mens. 8. Pseudo-Neronis etiam Tacitus meminit. Vide eum l. 13. 14. 15. et 16. Annal. l. 2. Hist. Sulpic. Seu. Hist. l. 2. Euseb. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.